The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 27 › I Samuelis 27:8

I Samuelis 27:8

Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. + 27.8 Agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, etc. HIERON., quæst. Hebr. in Reg. Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis deprecationes perpessi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David and his men went up, and invaded the Geshurites, and the Gezrites, and the Amalekites: for those nations were of old the inhabitants of the land, as thou goest to Shur, even unto the land of Egypt.

In Context

7Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.

9Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.

Read all of I Samuelis 27

Cross References

Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. + 17.8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.

Numbers 13:29sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.

Joshua 13:2omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.

Joshua 16:10Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. + 16.10 Habitavitque Chananæus. Et habitabat Chananæus in Ephrem, etc., usque ad Unde apparet a LXX interpositum, qui factum esse noverant. GREG., lib. IV Moral., c. 22. Chananæus, gentilis scilicet populus etc., usque ad quod ex se majora non subigit. ADAM., hom. 21 in Jos. Ephrem interpretatur fructificatio, etc., usque ad Subjecit Chananæos filiis Ephrem.

1 Samuel 15:7Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.

2 Samuel 13:37Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. + 13.37 Tholomai. Hic fuit pater Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebræi David in prælio cepisse, et cæsarie et unguibus præcisis secundum legem in uxorem sibi sociasse, et ex ea generasse Thamar et Absalom.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 27:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 27:7I Samuelis 27I Samuelis 27:9 →