I Samuelis 28:17
Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum?
Cross References
1 Samuel 15:27Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est. + 15.27 Ille autem. Sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit, ita et Saul vestem prophetæ. Per utramque enim potestatem, regalem scilicet et sacerdotalem, scissio facta monstrat regnum Judæorum et sacerdotium stare non posse, quia verum regem et sacerdotem, id est Christum, noluerant recipere. RAB. ex Aug. Iste cui dixit, etc., usque ad non secundum humani generis unam eamdemque naturam.
1 Samuel 16:13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
2 Samuel 3:10ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.