I Samuelis 28:6
Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. + 28.6 Consuluitque Dominum. RAB. Sicut Hebræi tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur. Neque per sacerdotes. ID. In Hebr. Neque per urim, id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
Cross References
Genesis 28:12Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, + 28.12 Viditque in somnis, etc. GREG., Regist. l. 1, ep. 24 Jacob prædicatores signat qui non solum caput Ecclesiæ, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus præbens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes. Moraliter. In itinere dormire est in via hujus sæculi ab impedimento actionum sæcularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri. Gen. 3 Vidit in somnis, etc. ISID. Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistæ sunt et prædicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, factum ex muliere, factum sub lege, etc. In illa etiam scala a terra usque ad cœlum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14: Ego sum via, etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.
Exodus 28:20in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.
Deuteronomy 33:8Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. + 33.8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:
1 Chronicles 10:13Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
Psalms 74:9quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. + 74.9 Quia calix. AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, et hunc exaltat. CAS. Calix, lex; vinum merum, mysterium cœleste, etc., usque ad non solum Judæi. 1