I Samuelis 28:9
Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar? + 28.9 Magos. Magi utuntur sanguine humano, et contactu mortuorum in maleficiis et divinationibus arioli solis verbis, id est incantationibus divinant. Pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo Pythonissæ, id est divini: hos Saul quasi zelo legis delevit, quia, ut aiunt, a dæmonibus coacti David regem esse futurum præconabantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 18:13Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?