I Samuelis 29:5
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: [Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?] + 29.5 Percussit Saul. Invidentes gloriæ David aiunt eum pugnasse tantum in decem millibus quasi minoris potentiæ, Saul autem in millibus quasi innumerabilibus, nec addunt quot percussit invidentes illorum laudi, vel ne suos terrerent. In vetustissimis libris non habetur millibus: sed tanquam mille, et decem millia tantum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 18:7Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia.] + 18.7 Percussit Saul, etc. Hoc fuit seminarium odii contra David. Sic Judæi audientes Christum quem crucifixerant, in ecclesiis prædicari, et victoriam qua hostem antiquum vicit et credentes in laude ejus gratulari, graviter tulerunt. Saul mille. Scilicet eos qui fugientes occisi sunt. David decem millia. Scilicet Philisthæum qui, uno dejecto, omnes in fugam misit.
Proverbs 27:14Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. + 27.14 Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat.