I Samuelis 29:6
Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
Cross References
Numbers 27:17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
Joshua 22:30Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt.
1 Samuel 27:8Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. + 27.8 Agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, etc. HIERON., quæst. Hebr. in Reg. Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis deprecationes perpessi.
1 Samuel 29:3Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc?
2 Kings 19:27Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, et furorem tuum contra me.
Isaiah 37:28Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.