I Samuelis 3:11
Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus. + 3.11 Tinnient. RAB. Comminatio Dei est super Heli et super domum ejus, quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur sacerdotio domus Domini, unde aures audientium tinnient stupore vehementi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo.
Cross References
2 Kings 21:12propterea hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus.
Isaiah 28:19Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. + 28.19 Sola vexatio intellectum dabit auditui.
Jeremiah 19:3Et dices: [Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus,
Habakkuk 1:5Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
Acts 13:41[Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.] + 13.41 Videte contemptores. In Græco: Audite contemptores, et respicite et disperdimini. Admiramini. RAB. Sic junge: Admiramini et dispergimini ab Assyriis et Chaldæis, novissime a Romanis, quia opus operor utriusque vindictæ. Non credetis, etc. Vel propter utriusque vindictæ magnitudinem, non credere dicuntur donec completæ fuerint.