I Samuelis 3:14
Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 15:30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: + 15.30 Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.
1 Samuel 2:25Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. + 2.25 Si peccaverit. HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est pœna, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto læserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa
Isaiah 22:14Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.] + 22.14 Moriamini. ID. Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quæ hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiæ.
Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..
Hebrews 10:4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.