I Samuelis 3:17
Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi. + 3.17 Hæc. Proverbium erat apud Hebræos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Præsto sum.
Cross References
Numbers 23:17Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus?
1 Samuel 14:44Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. + 14.44 Hæc faciat. Juramentum Hebræorum, quod per contrarium intelligitur, quasi diceret: Malum quod tibi debetur, mihi imputetur, si te non interfecero.
1 Samuel 25:22Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
2 Samuel 3:35Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
2 Samuel 19:13Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.
2 Kings 6:31Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.