The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 3 › I Samuelis 3:19

I Samuelis 3:19

Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Samuel grew, and the LORD was with him, and did let none of his words fall to the ground.

In Context

18Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. + 3.18 Et non. RAB., in lib. Reg. Quia nihil ex his quæ locutus est Dominus, etc., usque ad certa causa utilitatis eorum hoc faciebat.

20Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. + 3.20 A Dan. ID. Per terminos Judææ universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judææ provinciæ contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebræi vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans. Bersabee. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est præsidium: a quo insipientes termini Judææ tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judæ in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa sæpe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judæ habitasse Simeonem Scriptura manifestat.

Read all of I Samuelis 3

Cross References

Genesis 21:22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. + 21.22 Eodem tempore. AUG. ubi supra. Quæri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret.

Genesis 39:3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

Deuteronomy 18:22hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.

Judges 13:24Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.

1 Samuel 2:26Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.

1 Samuel 10:7Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. + 10.7 Quando ergo. Quasi his signis nosse poteris quod Deus te regem fore voluit. Ideo in omnibus regaliter age, quia Dominus tecum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 3:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 3:18I Samuelis 3I Samuelis 3:20 →