I Samuelis 30:10
Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 8:4Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.
1 Samuel 14:31Percusserunt ergo in die illa Philisthæos a Machmis usque in Ajalon. Defatigatus est autem populus nimis:
1 Samuel 30:21Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. + 30.21 Substiterant. Ducenti lassi viri, qui cum sarcinis sunt relicti, significant infirmos Ecclesiæ, qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via, sed quia fidem habent et opus bonum servant, a Christo præmium beatitudinis cum perfectis præcipiunt.