The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 30 › I Samuelis 30:3

I Samuelis 30:3

Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas esse captivas,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So David and his men came to the city, and, behold, it was burned with fire; and their wives, and their sons, and their daughters, were taken captives.

In Context

2Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.

4levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ.

Read all of I Samuelis 30

Cross References

Hebrews 12:6Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. + 12.6 Omnem filium. Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.

Revelation 3:9Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, + 3.9 Judæos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus Joan. 9.. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuæ. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 30:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 30:2I Samuelis 30I Samuelis 30:4 →