I Samuelis 30:6
Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
Judges 18:25Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
1 Samuel 1:10cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
1 Samuel 28:15Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
2 Kings 4:27Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Psalms 18:6In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; + 18.6 In sole CASS. Quod alios fecisse laudat, ipse facit, prædicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. Tabernaculum suum. AUG. Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suæ, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. Sponsus. CASS. Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. De thalamo. AUG. Id est, virginali utero, ubi Deus humanæ naturæ, ut sponsus sponsæ, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. Gigas ad currendam. CASS. Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. A summo. Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. Nec est qui se abscondat, etc. AUG. Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, præceptum, timor et judicia, quia hæc agit. 1