I Samuelis 31:1
Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 12:25Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
1 Samuel 28:4Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israël, et venit in Gelboë.
1 Samuel 28:19Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
2 Samuel 1:21[Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] + 1.21 Montes Gelbœ, etc. ID. Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriæ est nolle acquiescere. Montes Gelbœ uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur. Rex et propheta David, qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelbœ montibus maledicit: Montes Gelbœ, nec ros, etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiæ necis spectaculo pœnam elementa solverunt. RAB. Quid deliquerunt montes? etc., usque ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.