The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 4 › I Samuelis 4:5

I Samuelis 4:5

Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. + 4.5 Clamore. Clamor grandis vox prædicatorum roborata miraculis ex duobus prolata testamentis. Et personuit. A voce prædicationis sapientes sæculi, dæmones quoque ingemuerunt, credentes se superari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the ark of the covenant of the LORD came into the camp, all Israel shouted with a great shout, so that the earth rang again.

In Context

4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. + 4.4 Et tulerunt. Filii Isræl tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judæis duo testamenta ad gentes transtulerunt. Sedentis super. Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiæ, quæ in Christo et in duobus testamentis invenitur.

6Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.

Read all of I Samuelis 4

Cross References

Joshua 6:20Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, + 6.20 Igitur. ID. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines sæculi nitebantur. Et clangentibus. Unusquisque nostrum debet hæc in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubæ ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica præcepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Gal. 5.. Muri illico. In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus: Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis Col. 2. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, cœlestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt cœlestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, cœlestis exercitus dedit Matth. 12.. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit.

1 Kings 1:40Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno: et insonuit terra a clamore eorum.

Jeremiah 7:4Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! + 7.4 Templum Domini. ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.

Micah 2:11Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem; et erit super quem stillatur populus iste.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 4:4I Samuelis 4I Samuelis 4:6 →