I Samuelis 4:8
Væ nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto. + 4.8 De manu. Judæi unum Deum colunt, sed gentes suo more loquuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes:
Cross References
Exodus 9:14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
1 Samuel 5:7Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israël apud nos: quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum. + 5.7 Et per. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitæ diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quæ debent æstimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum. Arca autem manet in æternum, securum scilicet testamentum regni cœlorum, ubi est verbum Dei in æternum.