I Samuelis 5:5
porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem. + 5.5 Truncus. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris, quod idololatriæ fugam exprimit. Qui enim fugit, dorsum dat fuganti, unde: Quoniam pones eos dorsum Psal. 20..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 5:15Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? + 5.15 Cecidit Josue pronus, etc. Quæri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. ORIG., hom. 6 in Josue. In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhæret nobis et assistit Deus.
Psalms 135:15et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.15 Et excussit Pharaonem. ID. Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illæ terrenæ sordes indicantur, quas solemus excutere. Pharaonem. ID. Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes præfocat, concupiscentiam nutrit. 1