The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 6 › I Samuelis 6:19

I Samuelis 6:19

Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. + 6.19 Percussit, etc. Qui cum non essent Levitæ, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. Percussit, etc. HIERON. In Hebræo habetur: Et percussit de populo septuaginta viros: et quinquaginta millia viros, septuaginta viros, judices. SEPTUAG. Hebræi dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he smote the men of Beth-shemesh, because they had looked into the ark of the LORD, even he smote of the people fifty thousand and threescore and ten men: and the people lamented, because the LORD had smitten many of the people with a great slaughter.

In Context

18et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quæ erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis. + 6.18 Abel. Civitas est in termino Isræl, quæ ante Bethsames vocata, nunc vocatur Abel: vel propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, vel propter distinctionem civitatis a Bethmaca, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab: Qui interrogant, interrogent in Abela II Reg. 20..

20Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis?

Read all of I Samuelis 6

Cross References

Exodus 19:21dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

Leviticus 10:1Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. + 10.1 Arreptisque Nadab. AUG. quæst. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. Arreptisque, etc. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.

Numbers 4:4Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum

Numbers 4:18Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: + 4.18 Nolite perdere. ORIG. Nolite exterminare plebem Caath, etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, etc., usque ad humeri autem opera significant.

Deuteronomy 29:29Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

1 Chronicles 13:9Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 6:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 6:18I Samuelis 6I Samuelis 6:20 →