The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 6 › I Samuelis 6:20

I Samuelis 6:20

Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the men of Beth-shemesh said, Who is able to stand before this holy LORD God? and to whom shall he go up from us?

In Context

19Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. + 6.19 Percussit, etc. Qui cum non essent Levitæ, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. Percussit, etc. HIERON. In Hebræo habetur: Et percussit de populo septuaginta viros: et quinquaginta millia viros, septuaginta viros, judices. SEPTUAG. Hebræi dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam.

21Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos. + 6.21 Miseruntque. RAB. Significatur translatio testamenti Domini a Judæis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisæorum superstitionibus legem fœdarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes Act. 15.. Cariathiarim. ID. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Psal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi. ID. Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judæ, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.

Read all of I Samuelis 6

Cross References

Leviticus 11:45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.

1 Samuel 5:7Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israël apud nos: quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum. + 5.7 Et per. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitæ diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quæ debent æstimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum. Arca autem manet in æternum, securum scilicet testamentum regni cœlorum, ubi est verbum Dei in æternum.

2 Samuel 6:7Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. + 6.7 Qui mortuus. RAB., ex Euch. Mortuo sacerdote non ausus est arcam divertere, etc., usque ad Aqua Gethæus populus potest appellari, qui dicit, Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini Gal. 6..

1 Chronicles 13:11Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.

Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:

Luke 8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 6:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 6:19I Samuelis 6I Samuelis 6:21 →