The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 6 › I Samuelis 6:7

I Samuelis 6:7

Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. + 6.7 Plaustrum. Crux Christi, arca sacra Scriptura. Duas vaccas. ISID. Vaccæ arcam gestantes sanctos significant, qui sæculo renuntiant, qui nullum delicti traxerunt jugum. Sicut enim vaccæ vitulorum affectu a recto itinere non deviant, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now therefore make a new cart, and take two milch kine, on which there hath come no yoke, and tie the kine to the cart, and bring their calves home from them:

In Context

6Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?

8Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus: et dimittite eam ut vadat.

Read all of I Samuelis 6

Cross References

Numbers 19:2Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: + 19.2 Nulla sit macula. AUG., quæst. 33. Sine vitio. Hanc enim carnem cæteræ hostiæ significabant, etc., usque ad quæ non habuit in se vitium? Nec portaverit. Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit. AUG. Alia littera. Et non est super eam superpositum jugum, etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.

1 Chronicles 13:7Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 6:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 6:6I Samuelis 6I Samuelis 6:8 →