I Samuelis 7:1
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. + 7.1 Gabaa. RAB. Collis animæ humilium, unde: Suscipiant montes pacem populo, etc., id est montes majores animæ colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. Eleazarum. ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti II Cor. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 6:21Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos. + 6.21 Miseruntque. RAB. Significatur translatio testamenti Domini a Judæis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisæorum superstitionibus legem fœdarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes Act. 15.. Cariathiarim. ID. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Psal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi. ID. Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judæ, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.
2 Samuel 6:3Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum.
1 Chronicles 13:5Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
Isaiah 52:11Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini. + 52.11 Recedite. ID. Hoc Judæi ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti. Exite, in toto orbe Evangelium prædicantes, Ite, docete omnes gentes Matth. 18. Vasa Domini. ID. Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiæ, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei.