I Samuelis 7:10
Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prælium contra Israël: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:23Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. + 9.23 Extenditque Moyses virgam, etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti. IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus, etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem, etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic. In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. Et Dominus dedit tonitrua, etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Ignem veni mittere in terra Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum, etc. In tertio magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic, etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo, etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui, etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl, etc. Et adjungit: Benedicite autem et me. Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.
Deuteronomy 28:7Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. + 28.7 In conspectu tuo. Ut gaudeas: Lætabitur justus cum viderit vindictam Psal. 57..
Judges 4:15Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
Judges 5:20De cælo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
1 Samuel 12:17Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. + 12.17 Messis tritici. RAB. Collectio scilicet gentilis populi ad fidem. Voces. Id est, tonitrua et pluvias. Non est consuetudo Judææ in tempore æstatis pluere.
Psalms 18:11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. + 18.11 Desiderabilia. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam. 1