The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 7 › I Samuelis 7:12

I Samuelis 7:12

Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. + 7.12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Samuel took a stone, and set it between Mizpeh and Shen, and called the name of it Eben-ezer, saying, Hitherto hath the LORD helped us.

In Context

11Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthæos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. + 7.11 Betchar. ID. Domus agnitionis, vel domus agni.

13Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis.

Read all of I Samuelis 7

Cross References

Genesis 22:14Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. + 22.14 Appellavitque nomen, etc. HIER. ubi supra. Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet.

Genesis 31:45Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:

Exodus 17:15Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: + 17.15 Ædificavitque Moyses altare, etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei ædificare, in qua spirituales hostias offerant.

Joshua 4:20Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,

1 Samuel 4:1Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, + 4.1 Et factum. Isræl, Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet dæmones, qui poculo superbiæ inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Isræl, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes. Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem, Philisthiim venerunt in Aphec, id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt. Juxta lapidem. Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus. Aphec. RAB. Locus est juxta vicum Esron civitatis Isræl, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt.

Psalms 71:6Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 7:11I Samuelis 7I Samuelis 7:13 →