The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 7 › I Samuelis 7:15

I Samuelis 7:15

Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitæ suæ:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Samuel judged Israel all the days of his life.

In Context

14Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhæum. + 7.14 Eratque. Christus est nostra pax, qui fecit utraque unum, per quem facti sunt prope qui erant longe.

16et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis. + 7.16 Galgala. Civitas est ubi Josue populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, Isræl usus est panibus triticeis, ubi et lapides sunt translati de alveo Jordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit. Hæc cecidit in sortem Judæ: et usque hodie ostenditur locus in secundo a Jericho milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala, et Masphath judicavit Isræl, et revertens in Ramatha in domum suam judicavit ibi Isræl; et ædificavit ibi altare Domino, exemplum tribuens judicium esse faciendum in domo Dei, non indiscrete vel malivola mente, sed secundum quod Scriptura revelaverit, et intentione bona et amore fraterno, et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est, ad interna pectoris, ut vacemus contemplationi, et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus.

Read all of I Samuelis 7

Cross References

Judges 3:10fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum. + 3.10 Fuit in eo Spiritus Domini, etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri. Fuitque in. ADAM. Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Isræl, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiæ scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant. Servieruntque Isræl. ADAM., ubi supra. Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem æternum, etc. Luc. 13.. ID. Etiam mensuras pœnæ indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.

1 Samuel 12:1Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem.

1 Samuel 25:1Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. + 25.1 Pharan. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis, qui in solitudine erant: per hoc transierunt filii Isræl, cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam, et distat ab Haila contra Orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat Scriptura habitasse Ismælem, a quo Ismælitæ, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlaomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 7:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 7:14I Samuelis 7I Samuelis 7:16 →