I Samuelis 7:16
et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis. + 7.16 Galgala. Civitas est ubi Josue populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, Isræl usus est panibus triticeis, ubi et lapides sunt translati de alveo Jordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit. Hæc cecidit in sortem Judæ: et usque hodie ostenditur locus in secundo a Jericho milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala, et Masphath judicavit Isræl, et revertens in Ramatha in domum suam judicavit ibi Isræl; et ædificavit ibi altare Domino, exemplum tribuens judicium esse faciendum in domo Dei, non indiscrete vel malivola mente, sed secundum quod Scriptura revelaverit, et intentione bona et amore fraterno, et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est, ad interna pectoris, ut vacemus contemplationi, et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitæ suæ:
Cross References
Genesis 28:19Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. + 28.19 Appellavitque nomen urbis Bethel., etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, quam terribilis est locus iste, etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquæ vero scripturæ verbo ulam vel olam plenæ sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc.
Joshua 18:26et Mesphe et Caphara, et Amosa
Judges 10:4habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad.
1 Samuel 10:17Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:
Psalms 82:3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. + 82.3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. 1