I Samuelis 7:17
Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. + 7.17 Ædificavit etiam ibi, etc. Lex præcepit, non ædificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Genesis 35:7Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
Judges 6:24Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri,
1 Samuel 1:1Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: + 1.1 Ramathaim Sophim, de monte, etc. ORIG., hom. de Elcana. Sive Armathaim, quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. ID. Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annæ sicut et ipsa oremus. RAB., in lib. Reg. Prius historicæ prophetiæ generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis. HIERON., lib. de Nom. Heb. Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: Dominus possedit me: qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, hæc est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit. Jeroham, misericors. Eliu, Deus meus. Thohu, signatus. Suph, effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: Deus meus, Deus meus Matth. 27., ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: Unguentum effusum nomen tuum Cant. 1., effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia. Ephrathæus, frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathæus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quæ post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim ut nonnulli aiunt, quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quæ sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu Ephraim GREG., in lib. Reg. Phenenna est synagoga, quæ secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quæ olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quæ interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit. Silo. Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.
1 Samuel 8:4Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
1 Samuel 14:35Ædificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum cœpit ædificare altare Domino. + 14.35 Tunc primum cœpit ædificare altare Domino, etc. Quia obedienter et recte. Superius vero cum increpatus est a Samuele, non dicitur ædificasse Domino, quia inobedienter ædificavit.