I Samuelis 9:11
Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est videns? + 9.11 Clivum, etc., egredientes ad hauriendam aquam. Clivus ascensus montis flexuosus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:11Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: + 24.11 Juxta puteum. GREG. Juxta fontem stetit, et ex præfixa sententia, quæ esset eligenda proposuit, quia sancti prædicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.
Exodus 2:16Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Proverbs 24:15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. + 24.15 Ne insidieris. Ne quæras occasionem, etc., usque ad unde subjungit: