I Samuelis 9:2
Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. + 9.2 Vocabulo Saul. RAB., in lib. Reg., tom. 2. Saul qui offenso Deo factus est rex super Isræl, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est. ID. Quia Saul asinas patris sui quærens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judæi stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terræ sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent. ID. Secundum præsentis vitæ justitiam. ID. Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur: Ecce puer meus electus quem elegi Isa. 44.. Et alibi: Quis similis Deo in filiis Dei Psal. 86.? Stateris. Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 13:33Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
1 Samuel 10:23Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
1 Samuel 17:4Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi: + 17.4 Spurius. Quia ignobili patre, matre vero nobili natus erat.
1 Chronicles 8:33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.