I Samuelis 9:22
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. + 9.22 Assumens ita. Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit, significat prophetas populum Hebræorum doctrina sua ad altiora provocantes, ut scientia spirituali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia. Triclinium. Cœnaculum, a tribus lectulis discumbentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te.
Cross References
Genesis 43:32Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) + 43.32 Quibus appositis, etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenæ, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Ægyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.