bible.software › I Samuelis › I Samuelis 9 › I Samuelis 9:23
I Samuelis 9:23
Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Samuel said unto the cook, Bring the portion which I gave thee, of which I said unto thee, Set it by thee.
In Context
22Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. + 9.22 Assumens ita. Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit, significat prophetas populum Hebræorum doctrina sua ad altiora provocantes, ut scientia spirituali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia. Triclinium. Cœnaculum, a tribus lectulis discumbentium.
24Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. + 9.24 De industria, id est, de Providentia, datur intelligi, quod jam comederat, licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul, convivium dilatum est.
Read all of I Samuelis 9
Cross References
Genesis 43:34sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. + 43.34 Biberuntque et inebriati sunt, etc. AUG. Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: Visitasti terram et inebriasti eam, quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terræ utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 9:23