The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 9 › I Samuelis 9:6

I Samuelis 9:6

Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto him, Behold now, there is in this city a man of God, and he is an honourable man; all that he saith cometh surely to pass: now let us go thither; peradventure he can shew us our way that we should go.

In Context

5Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis.

7Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. + 9.7 Demus homini. Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis præmium, sed in prophetæ stipendium.

Read all of I Samuelis 9

Cross References

Deuteronomy 33:1Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. + 33.1 Hæc est benedictio. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in cœlum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Isræl in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscæ legis mysteria reserantur, et veri Isrælitæ benedictionem, per Moysen hominem Dei prædictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, cœlestium donorum veritas aperitur. Prævidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi præteritam explicans, voce primitivæ Ecclesiæ lætabundus exsultat, dicens: Dominus de Sina venit, etc. AUG., quæst. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Quia cæcitas contigit ex parte in Isræl, donec plenitudo, etc. Rom. 11. Moyses homo. Moyses significat legem, quæ ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, prædixit Ecclesiam in Christo benedicendam.

1 Samuel 3:19Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.

2 Kings 6:6Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum,

Isaiah 44:26suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo; + 44.26 Qui dico. De restauratione quæ facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.

Matthew 24:35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.

1 Thessalonians 5:13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. + 5.13 Ut habeatis illos. Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiæ negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quærit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola præcipit presbyteros duplici honore esse honorandos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 9:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 9:5I Samuelis 9I Samuelis 9:7 →