I Samuelis 9:7
Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. + 9.7 Demus homini. Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis præmium, sed in prophetæ stipendium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 6:18nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum. + 6.18 Portans. AUG., quæst. 35 in Jud. Advertendum est, etc., usque ad velut adjuvandus præsentia sanctitatis ejus.
1 Kings 13:7Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
2 Kings 4:42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. + 4.42 Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.
2 Kings 5:15Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.