Thessalonicenses i 5:16
Semper gaudete.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 5
Cross References
Matthew 5:12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. + 5.12 Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.
Romans 12:12spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: + 12.12 Spe gaudentes. Certi de futuris gaudent, et ideo patientes in tribulatione.
Philippians 4:4Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. + 4.4 Gaudete, etc. Lætatus in fide eorum et operibus, Apostolus ut alacriores sint, optat in hoc studio proficientes gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis vere gaudere ostendat.