Timotheum i 1:10
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
Cross References
Genesis 37:27melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Exodus 20:7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Leviticus 18:22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Deuteronomy 24:7Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. + 24.7 Auferes. AUG., quæst. 39. Assidue hoc Scriptura dicit, etc., usque ad quod exponens ait: Qui furabatur jam non furetur Ephes. 4..
Hosea 4:1[Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
Zechariah 5:4Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.