The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 1 › Timotheum i 1:15

Timotheum i 1:15

Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. + 1.15 Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is a faithful saying, and worthy of all acceptation, that Christ Jesus came into the world to save sinners; of whom I am chief.

In Context

14Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. + 1.14 Superabundavit. Super majora bona quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: Quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et iste sermo est fidelis, id est verus et acceptabilis, quia utilis.

16Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. + 1.16 Sed idcirco misericordiam, etc. Cæterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo præsumat: magnum valde ac revera ingens est donum. In me. Quem idoneum Deus gentibus prædicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiæ suæ exhibuit.

Read all of Timotheum i 1

Cross References

Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]

Ezekiel 36:31Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

Matthew 9:13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 9.13 Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.

Matthew 18:11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.

Mark 2:17Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 2.17 Non necesse. ID. Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus Isa. 53..

Luke 19:10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. + 19.10 Venit, etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter pœnitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suæ pietatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Timotheum i 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Timotheum i 1:14Timotheum i 1Timotheum i 1:16 →