The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 1 › Timotheum i 1:16

Timotheum i 1:16

Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. + 1.16 Sed idcirco misericordiam, etc. Cæterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo præsumat: magnum valde ac revera ingens est donum. In me. Quem idoneum Deus gentibus prædicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiæ suæ exhibuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Howbeit for this cause I obtained mercy, that in me first Jesus Christ might shew forth all longsuffering, for a pattern to them which should hereafter believe on him to life everlasting.

In Context

15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. + 1.15 Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.

17Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 1.17 Invisibili. Quia cæteri dii sunt visibiles. Non dicitur soli invisibili, quia sunt et creaturæ quædam invisibiles, ut anima, quæ tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud: Deum nemo vidit unquam. Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. Soli Deo. Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis prædicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.

Read all of Timotheum i 1

Cross References

Exodus 34:8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

2 Chronicles 33:9Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël.

Psalms 25:11Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. 1

Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.

Luke 7:47Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. + 7.47 Remittuntur ei peccata. In domo Pharisæi, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisæus incredulus, sed peccatrix pœnitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem delictorum combussit.

Luke 18:13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. + 18.13 Et publicanus. Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, pœnas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisæus merita jactans, ad illos de quibus subditur: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 1:15Timotheum i 1Timotheum i 1:17 →