Timotheum i 1:17
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 1.17 Invisibili. Quia cæteri dii sunt visibiles. Non dicitur soli invisibili, quia sunt et creaturæ quædam invisibiles, ut anima, quæ tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud: Deum nemo vidit unquam. Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. Soli Deo. Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis prædicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Psalms 45:1In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. + 45.1 In finem. CASS. Psalmus David, alicujus fidelis de Judæa, ut sit certius testimonium. Pro arcanis. Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod cæcitas contigit in Isræl, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces Isa. 2.. Filiis Core. CASS. Filii crucis. De arcanis, id est, de adventu Christi loquitur. 1
Psalms 47:6Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. + 47.6 Videntes. Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret. 1
Psalms 72:18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. + 72.18 Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. 1