Timotheum i 1:18
Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, + 1.18 Hoc præceptum. Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ephesians 6:12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. + 6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.
1 Timothy 1:2Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. + 1.2 Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre. In hac salutatione tria ponit, quæ exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, prælibatio æternæ pacis. Hæc communiter omnibus optari solet. Gratia vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur.
1 Timothy 4:4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
1 Timothy 6:12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
2 Timothy 1:2Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
2 Timothy 4:1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: