The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 1 › Timotheum i 1:19

Timotheum i 1:19

habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: + 1.19 Conscientiam. Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Holding faith, and a good conscience; which some having put away concerning faith have made shipwreck:

In Context

18Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, + 1.18 Hoc præceptum. Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.

20ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. + 1.20 Quos tradidi. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.

Read all of Timotheum i 1

Cross References

Matthew 6:27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? + 6.27 Quis autem vestrum, etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.

Galatians 1:6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: + 1.6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.

Philippians 3:18Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: + 3.18 Inimicos crucis. Qui carnis observantias inducunt, crucem superfluam asserunt.

1 Timothy 3:9habentes mysterium fidei in conscientia pura.

1 Timothy 6:9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. + 6.9 Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.

2 Timothy 3:1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 1:18Timotheum i 1Timotheum i 1:20 →