Timotheum i 1:20
ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. + 1.20 Quos tradidi. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 13:45Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
1 Corinthians 5:4in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, + 5.4 In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ.
2 Corinthians 10:6et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. + 10.6 Et in promptu habentes. Quia nihil nos remordet quo minus audeamus. Ulcisci, etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et hæc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur.
2 Thessalonians 3:15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
2 Timothy 2:17et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, + 2.17 Ex quibus est Hymenæus et Philetus. Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate.
2 Timothy 4:14Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: + 4.14 Alexander. Iste est quem supra dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat ædes Dianæ apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Multa mihi mala ostendit. CHRYS. Qui a magno aliquo premitur, etc., usque ad ut infirmiores quoque etiam ex hac parte solatium capiant.