The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 1 › Timotheum i 1:5

Timotheum i 1:5

Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. + 1.5 Finis autem. In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Præcepti. Dicitur præcepti, pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia bona. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. Et fide non ficta. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the end of the commandment is charity out of a pure heart, and of a good conscience, and of faith unfeigned:

In Context

4neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. + 1.4 Genealogiis. Genealogiæ erant quibus quidam Judæi narrabant se esse de genere Abrahæ et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum.

6A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, + 1.6 A quibus. Improbat hic adversarios, qui legalia tradebant. Non intelligentes, etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci cœperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quæ loquuntur, vel de quibus.

Read all of Timotheum i 1

Cross References

Psalms 24:4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 1

Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.

Matthew 12:35Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. + 12.35 Bonus homo. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judæos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus hæret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.

Acts 15:9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. + 15.9 Fide purificans. CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim hæc non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt.

Acts 24:16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

Romans 10:4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. + 10.4 Finis. Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis. Christus. Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Ad justitiam. Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi, Moyses; de divina ibi: Quæ autem ex, etc. Scriptura. In Numeris et Levitico ita habetur: Qui fecerit ea, vivet in illis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 1:4Timotheum i 1Timotheum i 1:6 →