The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 1 › Timotheum i 1:6

Timotheum i 1:6

A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, + 1.6 A quibus. Improbat hic adversarios, qui legalia tradebant. Non intelligentes, etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci cœperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quæ loquuntur, vel de quibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From which some having swerved have turned aside unto vain jangling;

In Context

5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. + 1.5 Finis autem. In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Præcepti. Dicitur præcepti, pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia bona. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. Et fide non ficta. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.

7volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

Read all of Timotheum i 1

Cross References

1 Timothy 5:15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. + 5.15 Conversæ sunt retro Satanam. Ab excellenti illo vidualis vel castitatis virginalis proposito in posteriora respiciendo ceciderunt et interierunt.

1 Timothy 6:20O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, + 6.20 O Timothee. Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. Profanas. Ut est, hypostasis, quæ vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et hæretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quæ sunt contra religionem, aliæ non sunt vitandæ

2 Timothy 2:23Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. + 2.23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita. Non omnes quæstiones vitandæ, sed nutiles et sine disciplina.

Titus 1:10Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 1:5Timotheum i 1Timotheum i 1:7 →