bible.software › Timotheum i › Timotheum i 1 › Timotheum i 1:9
Timotheum i 1:9
sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Knowing this, that the law is not made for a righteous man, but for the lawless and disobedient, for the ungodly and for sinners, for unholy and profane, for murderers of fathers and murderers of mothers, for manslayers,
In Context
8Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: + 1.8 Scimus autem. Ne videretur legem incusare, addit: Scimus autem, etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit: Scientes hoc, quia justo non est lex posita: quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem cœrceret. Justus tamen, et si ea non eget, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. Legitime utatur. Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam pædagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis cœperit inolitæ concupiscentiæ morbus incentivo prohibitionis, et cumulo prævaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiæ delectati pœnam litteræ minantis evadant.
10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
Read all of Timotheum i 1
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Exodus 21:14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Numbers 35:30Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Deuteronomy 27:16Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. + 27.16 Omnis populus. Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam prælati quam subditi.
2 Samuel 17:1Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
This Verse In Other Editions
Study Timotheum i 1:9