Timotheum i 3:11
Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even so must their wives be grave, not slanderers, sober, faithful in all things.
In Context
12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
Cross References
Leviticus 21:7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.
Psalms 15:3Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. + 15.3 Sanctis qui sunt in terra. Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quæ bona fecit illi Deus. AUG. Sanctis, etc., usque ad et potentia ut resurgerem. Mirificavit. CASS. Quasi, hæc dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hæ sunt miræ dum eis obedientes, fiunt de terrenis cœlestes. 1
Psalms 101:5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. + 101.5 Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. ID. Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit. 1
Proverbs 25:13Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. + 25.13 Sicut frigus. Importunum videtur tempore messis ningere, etc., usque ad prudenter agendo repausat.
Ezekiel 44:22Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.
Luke 1:5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. + 1.5 Fuit in diebus Herodis regis Judææ. AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit.