Timotheum i 5:10
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. + 5.10 Pedes. AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Sanctorum. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
Cross References
Genesis 19:2et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. + 19.2 Lavate. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.
Leviticus 25:35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, + 25.35 Si attenuatus fuerit. ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. Qui eduxi. Quasi dicat: Sicut de dominio Ægyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananæorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum pœnitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
Isaiah 1:17discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.] + 1.17 Discite benefacere. ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium, etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.
Matthew 25:17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Luke 7:44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. + 7.44 Intravi in domum. Intravi carne assumpta in populum Judæorum.
Acts 6:3Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. + 6.3 Considerate, etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio.