Timotheum i 5:11
Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: + 5.11 Devita. Id est, vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas Ecclesiæ alimoniis sustentandas suscipias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 3:16[Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; + 3.16 Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.
1 Corinthians 7:39Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. + 7.39 Mulier alligata. Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitæ suæ, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc. Quod si dormierit. Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: neque nubent, neque nubentur. Unde nec contra humanæ verecundiæ sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univiræ, hoc omni viduæ.
1 Timothy 5:9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
James 5:5Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. + 5.5 Epulati. ID. Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et cæterorum scelerum quæ fecerant Judæi.
Revelation 18:7Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. + 18.7 Quantum glorificavit se, etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et vidua non sum. Quia habeo consolationem in temporalibus.