Timotheum i 5:12
habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; + 5.12 Habentes. AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10. In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quæ retro aspexit. Irritam fecerunt. Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiæ damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quæ a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiæ sequantur, sive non.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Having damnation, because they have cast off their first faith.
In Context
Cross References
1 Corinthians 11:34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
James 3:1Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. + 3.1 Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.
Revelation 2:4Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. + 2.4 Sed habeo adversum te quod charitatem. Vel episcopus in persona sua, affectus tædio vitiorum reprehenditur in subditis, vel subditi amore terrenorum delinquere inveniuntur. Heli sacerdos fuit bonus, et tamen damnatus est quia filios corrigere nolebat.