The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 5 › Timotheum i 5:17

Timotheum i 5:17

Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. + 5.17 Qui bene. De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam præcipe de presbyteris, ut presbyteri, qui bene præsunt vita et doctrina, digni habeantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let the elders that rule well be counted worthy of double honour, especially they who labour in the word and doctrine.

In Context

16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.

18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.

Read all of Timotheum i 5

Cross References

Deuteronomy 18:8Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. + 18.8 Excepto. AUG., quæst. 38. Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.

Isaiah 40:2Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

Jeremiah 17:18Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos.]

Matthew 9:37Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.

Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.

Luke 12:42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 5:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 5:16Timotheum i 5Timotheum i 5:18 →