Timotheum i 5:19
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. + 5.19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Against an elder receive not an accusation, but before two or three witnesses.
In Context
18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
Cross References
Deuteronomy 19:15Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. + 19.15 Non stabit testis unus. Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel hæreticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum.
Matthew 18:16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
John 18:29Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Acts 24:2Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
2 Corinthians 13:1Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Hebrews 10:28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: + 10.28 Duobus vel tribus testibus. Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia?