The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 5 › Timotheum i 5:20

Timotheum i 5:20

Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. + 5.20 Coram omnibus, etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Them that sin rebuke before all, that others also may fear.

In Context

19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. + 5.19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.

21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. + 5.21 Testor coram Deo. Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave.

Read all of Timotheum i 5

Cross References

Deuteronomy 13:11ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.

Deuteronomy 19:20ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.

Acts 5:5Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. + 5.5 Cecidit. RAB. Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut cæteri prævaricatores exemplo ejus terreantur. Et factus est timor, etc. BEDA. Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt.

Acts 19:17Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.

1 Timothy 1:20ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. + 1.20 Quos tradidi. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.

Titus 1:13Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 5:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 5:19Timotheum i 5Timotheum i 5:21 →